Ducatus Archipelagi
Ducatus Archipelagi (etiam Ducatus Naxius vocatus) fuit dominium insularum Aegaei maris Venetum, quod post Constantinopolim ab equitibus quartae expeditionis sacrae expugnatam (1204) ortum est.
Ducatus Archipelagi anno 1207 a Marco Sanudo, filio fratris pristini ducis Henrici Dandolo, creatus est, qui particeps quartae expeditionis sacrae fuerat. Octo navibus, quas a classi Veneta mutuas sumpserat, Naxum, anno 1210 Melum et reliquas insulas Cycladas expugnavit. Insulas in 56 provincias divisit et feuda inter duces militum eius distribuit. De iure clientes Imperii Latini erant.
Marcus Sanudo 20 annos (1207-1227) nomine "Dux Marcus I." regnavit. Ipse insulas Parum, Antiparum, Melum, Siphnum, Cythnum, Ium, Amorgum, Cimolum, Sicinum, Scyrum et Pholegandrum possedit. Alias insulas obtinebant Dandolo (Andros), Ghisi (Tenos, Myconos, Scyros, Scopelos, Seriphos, Chios), Iacobus Barozzi (Thera), Leonardus Foscolo (Anaphe), Marcus Venier (Cythera) aut Iacobus Viaro (Anticythera).
Simul hierarchia Catholica instituta est: Archiepiscopo Latino, qui Naxi residebat ubique ecclesia cathedralis exstructa est, quattuor episcopi suffragani subiecti erant.
Ducatus Archipelagi Medio Aevo exeunte floruit, quod castris, ecclesiis, turribus aedificatis conici potest.
Usque ad annum 1362 imperio familiae SANUDO tenebatur, deinde DALLE CARCERI, ab anno 1383 CRISPO, ab anno 1425 SOMMARIPA. Anno 1537 in Imperii Ottomanici dicionem venit. Ultimus dux anno 1566 a sultano Selimo II missus est. Tum Naxos Iudaeo Lusitanico Ioseph Nasi permissa est, anno 1579 demum administrationi Ottomanicae immediate subiecta est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Charles A. Frazee: The Island Princes of Greece. The Dukes of the Archipelago. Adolf M. Hakkert, Amstelodami, 1988. ISBN 90-2560948-1
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Dominia Latina in Graecia / Foundation for Medieval Genealogy
- Naxos et Archipelagos Lexikon des Mittelalters (Theodisce)